|
LIBER
ESTHER
1 1a Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die
mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis
de tribu Beniamin, 1b vir magnus, qui ministrabat in aula regia. 1c
Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et
terraemotus et conturbatio magna super terram. 1d Et ecce duo dracones
magni parati prodierunt uterque luctari; 1e et facta est illorum magna
pugna, et dominabantur, et congregatae sunt nationes 1f in die
tenebroso et malo, et fuit perturbatio magna in habitantibus super terram.
1g Et timuerunt perditionem 1h clamaveruntque ad Deum. Et a voce
clamoris eorum factus est fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in
aquas plurimas redundavit. 1i Lux et sol ortus est, et humiles
exaltati sunt et devoraverunt inclitos. 1k Quod cum vidisset somnium
Mardochaeus et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet;
et fixum habebat in animo, quousque revelaretur. 1 Et fuit in diebus
Asueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem
provincias, 2 quando sedit in solio regni sui in castris Susan, 3
tertio igitur anno imperii sui, fecit grande convivium cunctis principibus
et pueris suis, fortissimis Persarum et Medorum, inclitis et praefectis
provinciarum coram se, 4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac
splendorem atque iactantiam magnitudinis suae multo tempore, centum
videlicet et octoginta diebus. 5 Cumque implerentur dies convivii,
invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad
minimum; et septem diebus iussit convivium praeparari in vestibulo horti
palatii regis. 6 Et pendebant ex omni parte tentoria lintea et
carbasina ac hyacinthina sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui
argenteis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur;
lectuli quoque aurei et argentei dispositi erant super pavimentum
smaragdino et pario stratum lapide aliisque varii coloris. 7 Bibebant
autem, qui invitati erant, aureis poculis, aliis atque aliis; vinum
quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans et praecipuum
ponebatur. 8 Nec erat qui cogeret ad bibendum, quoniam sic rex
statuerat omnibus praepositis domus suae, ut facerent secundum
uniuscuiusque voluntatem. 9 Vasthi quoque regina fecit convivium
feminarum in palatio regio, ubi rex Asuerus manere consueverat. 10
Itaque die septimo, cum rex esset hilarior potione meri, praecepit Mauman
et Bazatha et Harbona et Bagatha et Abgatha et Zethar et Charchas, septem
eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant, 11 ut introducerent
reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate regni, ut
ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius; erat enim
pulchra valde. 12 Quae renuit et ad regis imperium, quod per eunuchos
mandaverat, venire contempsit; unde iratus rex et nimio furore succensus
13 interrogavit sapientes, qui tempora noverant, et illorum faciebat
cuncta consilio scientium leges ac iura maiorum 14 erant autem ei
proximi Charsena et Sethar et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et
Mamuchan, septem duces Persarum atque Medorum, qui videbant faciem regis
et primi sedebant in regno C: 15 Secundum legem quid oportet fieri
Vasthi reginae, quae Asueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat,
facere noluit? . 16 Responditque Mamuchan, audiente rege atque
principibus: Non solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes
principes et populos, qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri. 17
Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos
et dicant: Rex Asuerus iussit, ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa
noluit. 18 Atque hac ipsa die dicent omnes principum coniuges
Persarum atque Medorum quem audierint sermonem reginae principibus regis;
unde despectio et indignatio. 19 Si tibi, rex, placet, egrediatur
edictum a facie tua et scribatur inter leges Persarum atque Medorum, quas
immutari illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem,
sed regnum illius altera, quae melior illa est, accipiat. 20 Et hoc in
omne, quod latissimum est, provinciarum tuarum divulgetur imperium, et
cunctae uxores, tam maiorum quam minorum, deferent maritis suis honorem
. 21 Placuit consilium eius regi et principibus, fecitque rex iuxta
consilium Mamuchan. 22 Et misit epistulas ad universas provincias
regni sui, ut quaeque gens audire et legere poterat, diversis linguis et
litteris, esse viros principes ac maiores in domibus suis et subditas
habere omnes mulieres, quae essent cum eis.
2 1 His ita gestis, postquam regis Asueri deferbuerat indignatio,
recordatus est Vasthi, et quae fecisset vel quae passa esset. 2
Dixeruntque pueri regis ac ministri eius: Quaerantur regi puellae
virgines ac speciosae, 3 et constituantur, qui considerent per
universas provincias puellas speciosas et virgines et adducant eas ad
civitatem Susan et tradant in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui
est praepositus et custos mulierum regiarum; et accipiant mundum
muliebrem. 4 Et, quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa
regnet pro Vasthi . Placuit sermo regi; et ita, ut suggesserant, iussit
fieri. 5 Erat vir Iudaeus in Susan civitate vocabulo Mardochaeus filius
Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin, 6 qui translatus fuerat
de Ierusalem cum captivis, qui ducti fuerant cum Iechonia rege Iudae, quem
Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat. 7 Qui fuit nutricius filiae
patrui sui Edissae, quae altero nomine Esther vocabatur et utrumque
parentem amiserat: pulchra aspectu et decora facie. Mortuisque patre eius
ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam. 8 Et factum est,
cum percrebruisset regis imperium, et iuxta mandatum illius multae
virgines pulchrae adducerentur Susan et Egeo traderentur, Esther quoque in
domum regis in manus Egei custodis feminarum tradita est. 9 Quae
placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius; et acceleravit mundum
muliebrem et tradidit ei partes suas et septem puellas speciosissimas de
domo regis, et tam ipsam quam pedisequas eius transtulit in optimam partem
domus feminarum. 10 Quae non indicaverat ei populum et cognationem
suam; Mardochaeus enim praeceperat, ut de hac re omnino reticeret. 11
Qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus, in qua electae virgines
servabantur, curam agens salutis Esther et scire volens quid ei
accideret. 12 Cum autem venisset tempus singularum per ordinem
puellarum, ut intrarent ad regem, expletis omnibus, quae ad cultum
muliebrem pertinebant, per menses duodecim; ita dumtaxat, ut sex mensibus
oleo ungerentur myrrhino et aliis sex feminarum pigmentis et aromatibus
uterentur, 13 ingredientesque ad regem, quidquid postulassent,
accipiebant, ut portarent secum de triclinio feminarum ad regis cubiculum.
14 Et, quae intraverat vespere, mane iterum in domum feminarum
deducebatur, sub manu Sasagazi eunuchi, qui concubinis praesidebat. Nec
habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex et eam
venire iussisset ex nomine. 15 Evoluto autem tempore per ordinem,
instabat dies, quo Esther filia Abihail patrui Mardochaei, quam sibi
adoptaverat in filiam, intrare deberet ad regem. Quae non quaesivit
quidquam, nisi quae voluit Egeus eunuchus custos feminarum, et omnium
oculis gratiosa et amabilis videbatur. 16 Ducta est itaque ad
cubiculum regis Asueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno
regni eius. 17 Et amavit eam rex plus quam omnes mulieres; habuitque
gratiam et favorem coram eo super omnes virgines, et posuit diadema regni
in capite eius fecitque eam regnare in loco Vasthi. 18 Et iussit
convivium praeparari magnificum cunctis principibus et servis suis,
convivium Esther; et dedit remissionem tributi universis provinciis ac
dona largitus est iuxta magnificentiam principalem. 19 Mardochaeus
autem manebat ad regis ianuam, 20 necdum prodiderat Esther cognationem
et populum suum iuxta mandatum eius; quidquid enim ille praecipiebat,
observabat Esther, ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam
nutriebat. 21 Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis ianuam
morabatur, irati sunt Bagathan et Thares, duo eunuchi regis, qui ianitores
erant volueruntque in regem mittere manus. 22 Quod Mardochaeum non
latuit; statimque nuntiavit reginae Esther, et illa regi ex nomine
Mardochaei. 23 Quaesitum est et inventum, et appensus uterque eorum in
patibulo; mandatumque est libro annalium coram rege.
3 1 Post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui
erat de stirpe Agag, et posuit solium eius super omnes principes, quos
habebat. 2 Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur,
flectebant genua et adorabant Aman; sic enim praeceperat rex pro illo.
Solus Mardochaeus non flectebat genu neque adorabat eum. 3 Cui
dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant: Cur non
observas mandatum regis? . 4 Cumque hoc crebrius dicerent, et ille
nollet audire, nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in
sententia; dixerat enim eis se esse Iudaeum. 5 Cumque Aman experimento
probasset quod Mardochaeus non sibi flecteret genu nec se adoraret, iratus
est valde 6 et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas
audierat enim quod esset gentis Iudaeae magisque voluit omnem
Iudaeorum, qui erant in regno Asueri, perdere nationem. 7 Mense primo,
cuius vocabulum est Nisan, anno duodecimo regni Asueri, missa est in urnam
sors, quae dicitur Phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudaeorum
deberet interfici; et exivit dies tertia decima mensis duodecimi, qui
vocatur Adar. 8 Dixitque Aman regi Asuero: Est populus per omnes
provincias regni tui dispersus, segregatus inter populos alienisque utens
legibus, quas ceteri non cognoscunt, insuper et regis scita contemnens;
non expedit regi, ut det illis requiem. 9 Si tibi placet, scriptis
decerne, ut pereat, et decem milia talentorum argenti appendam arcariis
gazae tuae . 10 Tulit ergo rex anulum, quo utebatur, de manu sua et
dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum. 11
Dixitque ad eum: Argentum, quod polliceris, tuum sit; de populo age,
quod tibi placet . 12 Vocatique sunt scribae regis mense primo, tertia
decima die eius, et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas
regis et duces provinciarum et principes diversarum gentium, ut quaeque
gens legere poterat et audire pro varietate linguarum, ex nomine regis
Asueri; et litterae ipsius signatae anulo. 13 Missae sunt epistulae
per cursores ad universas provincias regis, ut perderent, occiderent atque
delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres uno
die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona
eorum diriperent. 13a Epistulae autem hoc exemplar fuit: Rex
magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam
provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec
scribit: 13b Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae
dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed
semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo
terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam
cunctis mortalibus pacem renovare. 13c Quaerente autem me a
consiliariis meis, quomodo hoc posset impleri, unus qui prudentia, bona
voluntate et fide stabili ceteros praecellit et est post regem secundus,
Aman nomine, 13d indicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus
populum hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium
faciens consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat
concordia nationum a nobis consolidata. 13e Quod cum didicissemus,
videntes unam hanc gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis
uti legibus nostrisque negotiis contraire, pessima conficere et regni
impedire pacem, 13f iussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis
publicis praepositus est et quem patris loco colimus, per litteras
monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus deleantur inimicorum
gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die duodecimi mensis
Adar anni praesentis; 13g ut, qui iam olim sunt nefarii homines, uno
die violenter ad inferos descendentes stabiles in posterum et quietas
reddant nobis plene res publicas. 13h Qui autem celaverit genus eorum,
inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne
sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete
. 14 Exemplar autem epistularum ut lex in omnibus provinciis
promulgandum erat, ut scirent omnes populi et pararent se ad praedictam
diem. 15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium
explere; statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante
convivium, dum civitas ipsa esset conturbata. 15a Et convivium
fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum
amicis luxuriabatur. 15b Ubicumque igitur proponebatur exemplum
epistulae, ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos. 15c Et
invocabant Iudaei Deum patrum suorum et dicebant: 15d Domine Deus, tu
solus Deus in caelo sursum, et non est alius Deus praeter te. 15e Si
enim fecissemus legem tuam et praecepta, habitassemus cum securitate et
pace per omne tempus vitae nostrae. 15f Nunc autem, quoniam non fecimus
praecepta tua, venit super nos omnis tribulatio ista. 15g Iustus es
et clemens et excelsus et magnus, Domine, et omnes viae tuae
iudicia. 15h Et nunc, Domine, non des filios tuos in
captivitatem neque uxores nostras in violationem neque in
perditionem, qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque
nunc. 15i Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam
hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri .
4 1 Cum comperisset Mardochaeus omnia, quae acciderant, scidit
vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti. Et in platea
mediae civitatis voce magna et amara clamabat 2 usque ad fores palatii
gradiens; non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare. 3
In omnibus quoque provinciis, quocumque edictum et dogma regis pervenerat,
planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium, ululatus et fletus, sacco et
cinere multis pro strato utentibus. 4 Ingressae sunt autem puellae
Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est valde
et misit vestem, ut, ablato sacco, induerent eum; quam accipere noluit.
5 Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, praecepit
ei, ut iret ad Mardochaeum et disceret ab eo cur hoc faceret. 6
Egressusque Athach ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis ante
ostium palatii. 7 Qui indicavit ei omnia, quae ei acciderant, quantum
Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret
argentum. 8 Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan ad
perdendum eos, dedit ei, ut reginae ostenderet et moneret eam, ut intraret
ad regem et deprecaretur eum et rogaret pro populo suo. 8a Memor,
inquit, dierum humilitatis tuae, quando nutrita sis in manu mea, quia Aman
secundus a rege locutus est contra nos in mortem. Et tu, invoca Dominum et
loquere regi pro nobis et libera nos de morte . 9 Regressus Athach
nuntiavit Esther omnia, quae Mardochaeus dixerat. 10 Quae respondit ei
et iussit, ut diceret Mardochaeo: 11 Omnes servi regis et cunctae,
quae sub dicione eius sunt, norunt provinciae, quod cuique sive viro sive
mulieri, qui non vocatus interius atrium regis intraverit, una lex sit, ut
statim interficiatur, nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit, ut
possit vivere; ego autem triginta iam diebus non sum vocata ad regem .
12 Quod cum audisset Mardochaeus, 13 rursum mandavit Esther
dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es,
prae cunctis Iudaeis. 14 Si enim nunc silueris, aliunde Iudaeis
liberatio et salvatio exsurget, et tu et domus patris tui peribitis; et
quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?
. 15 Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit: 16 Vade et
congrega omnes Iudaeos, qui in Susan reperiuntur; et ieiunate pro me. Non
comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus, et ego cum
ancillis meis similiter ieiunabo; et tunc ingrediar ad regem contra legem
faciens; si pereo, pereo . 17 Ivit itaque Mardochaeus et fecit omnia,
quae ei Esther mandaverat. 17a Mardochaeus autem scidit vestimenta sua
et substravit cilicium et cecidit super faciem suam in terram, et seniores
populi, a mane usque ad vesperam 17b et dixit: Deus Abraham et
Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es. 17c Domine, Domine, rex
omnipotens, in dicione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui
possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. 17d
Tu enim fecisti caelum et terram et quidquid mirabile caeli ambitu
continetur; 17e Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati
tuae. 17f Tu scis, Domine, quia libenter adorarem plantas pedum Aman
pro salute Israel; 17g hoc autem non feci, ne gloriam hominis
ponerem super gloriam Dei mei, et alium non adorabo nisi te, Domine,
Deus meus. 17h Et non facio ea in arrogantia neque in gloriae
cupiditate, Domine. Appare, Domine; manifestare, Domine! 17i Et
nunc, Domine rex, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, parce
populo tuo, quia volunt nos inimici nostri perdere et delere
hereditatem tuam. 17k Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi
de terra Aegypti. 17l Exaudi deprecationem meam et propitius esto
sorti tuae; et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes
laudemus nomen tuum, Domine, et ne claudas ora te canentium . 17m
Omnis quoque Israel ex totis viribus clamavit ad Dominum, eo quod eis
certa mors impenderet. 17n Esther quoque regina confugit ad Dominum
pavens periculum mortis, quod imminebat. 17o Cumque deposuisset vestes
gloriae, suscepit indumenta luctus et pro unguentis superbiae implevit
caput suum cinere et corpus suum humiliavit ieiuniis valde. 17p Et
cecidit super terram cum ancillis suis a mane usque ad vesperam et
dixit: 17q Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus
es. Suffraga mihi soli et non habenti defensorem praeter te,
Domine, 17r quoniam periculum in manu mea est. 17s Ego audivi ex
libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Noe in aqua diluvii
conservasti. 17t Ego audivi ex libris maiorum meorum,
Domine, quoniam tu Abrahae in trecentis et decem octo viris novem
reges tradidisti. 17u Ego audivi ex libris maiorum meorum,
Domine, quoniam tu Ionam de ventre ceti liberasti. 17v Ego audivi ex
libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ananiam, Azariam et Misael de
camino ignis liberasti. 17x Ego audivi ex libris maiorum meorum,
Domine, quoniam tu Daniel de lacu leonum eruisti. 17y Ego audivi ex
libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ezechiae, regi
Iudaeorum, morte damnato et oranti pro vita misertus es et donasti
ei vitae annos quindecim. 17z Ego audivi ex libris maiorum meorum,
Domine, quoniam tu Annae petenti in desiderio animae filii
generationem donasti. 17aa Ego audivi ex libris maiorum meorum,
Domine, quoniam tu omnes complacentes tibi liberas, Domine, usque in
finem. 17bb Et nunc adiuva me solitariam et neminem habentem nisi
te, Domine, Deus meus. 17cc Tu nosti quoniam abominata est
ancilla tua concubitum incircumcisorum. 17dd Deus, tu nosti quoniam
non manducavi de mensa exsecrationum et vinum libationum eorum non
bibi. 17ee Tu nosti quoniam a die translationis meae non sum
laetata, Domine, nisi in te solo. 17ff Tu scis, Deus, quoniam, ex
quo vestimentum hoc super caput meum est, exsecror illud tamquam pannum
menstruatae et non indui illud in die bona. 17gg Et nunc subveni
orphanae mihi et verbum concinnum da in os meum in conspectu
leonis et gratam me fac coram eo et converte cor eius in odium
oppugnantis nos, in perditionem eius et eorum, qui consentiunt
ei. 17hh Nos autem libera de manu inimicorum nostrorum; converte
luctum nostrum in laetitiam et dolores nostros in sanitatem. 17ii
Surgentes autem supra partem tuam, Deus, fac in exemplum. 17kk
Appare, Domine; manifestare, Domine! .
5 1 Et factum est die tertio, induta Esther regalibus vestimentis
ste tit in atrio domus regiae, quod erat interius contra basilicam regis.
At ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium
domus. 2 Et factum est, cum vidisset Esther reginam stantem, placuit
oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu; quae
accedens tetigit summitatem virgae eius. 2a Cumque regio fulgeret
habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas
famulas 2b et super unam quidem innitebatur, quasi in deliciis; 2c
altera autem sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans.
2d Ipsa autem roseo vultu colore perfusa et gratis ac nitentibus
oculis tristem celabat animum et mortis timore contractum. 2e Ingressa
igitur cuncta per ordinem ostia, stetit in aula interiore contra regem,
ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque
fulgens et pretiosis lapidibus; eratque terribilis aspectu, et virga aurea
in manu eius. 2f Cumque elevasset faciem, vidit eam sicut taurus in
impetu irae suae et cogitans eam perdere clamavit ambiguus: Quis ausus
est introire in aulam non vocatus? . Et regina corruit et, in pallorem
colore mutato, lassa se reclinavit super caput ancillulae, quae
antecedebat. 2g Convertitque Iudaeorum Deus et universae creaturae
Dominus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit
de solio; et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, verbis
pacificis ei blandiebatur: 2h Quid habes, Esther regina, soror mea
et consors regni? Ego sum frater tuus, noli metuere. 2i Non morieris;
non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. 2k Accede!
. 2l Et elevans auream virgam posuit super collum eius et osculatus
est eam et ait: Loquere mihi . 2m Quae respondit: Vidi te,
domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae
tuae; 2n valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est
gratiarum . 2o Cumque loqueretur, rursus corruit et paene exanimata
est. 2p Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius. 3 Dixitque ad
eam rex: Quid vis, Esther regina? Quae est petitio tua? Etiamsi dimidiam
partem regni petieris, dabitur tibi . 4 At illa respondit: Si regi
placet, obsecro, ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium, quod
paravi . 5 Statimque rex: Vocate, inquit, cito Aman, ut fiat verbum
Esther . Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina
paraverat. 6 Dixitque ei rex, postquam vinum biberat: Quid petis, ut
detur tibi, et pro qua re postulas? Etiamsi dimidiam partem regni mei
petieris, impetrabis . 7 Cui respondit Esther: Petitio mea et
preces: 8 Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet, ut
det mihi, quod postulo, et meam impleat petitionem, veniat rex et Aman ad
convivium, quod parabo eis, et cras faciam secundum verbum regis . 9
Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer corde. Cumque vidisset
Mardochaeum sedentem in foribus palatii, et non solum non assurrexisse
sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde.
10 Et, dissimulata ira, reversus in domum suam convocavit ad se amicos
suos et Zares uxorem suam 11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum
suarum filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et
servos suos rex elevasset. 12 Et post haec ait: Regina quoque Esther
nullum alium vocavit ad convivium cum rege praeter me; apud quam etiam
cras cum rege pransurus sum. 13 Et, cum omnia haec habeam, nihil me
habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Iudaeum sedentem in foribus regis
. 14 Responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici: Iube
parari excelsam trabem habentem altitudinis quinquaginta cubitos et dic
mane regi, ut appendatur super eam Mardochaeus; et sic ibis cum rege
laetus ad convivium . Placuit ei consilium et iussit excelsam parari
trabem.
6 1 Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librum
memorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,
2 ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat quomodo nuntiasset
Mardochaeus insidias Bagathan et Thares duorum eunuchorum ianitorum, qui
voluerant manus mittere in regem Asuerum. 3 Quod cum audisset rex, ait:
Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est? .
Dixeruntque ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit
. 4 Statimque rex: Quis est, inquit, in atrio? . Aman quippe
exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, ut iuberet
Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum. 5
Responderunt pueri: Ecce Aman stat in atrio . Dixitque rex:
Ingrediatur . 6 Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri
viro, quem rex honorare desiderat? . Cogitans autem in corde suo Aman et
reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare 7 respondit:
Homo, quem rex honorare cupit, 8 debet indui vestibus regiis, quibus
rex indutus erat, et imponi super equum, qui de sella regis est, et
acceperit regium diadema super caput suum; 9 et primus de regiis
principibus nobilissimis induat eum et teneat equum eius et per plateam
civitatis incedens clamet et dicat: Sic honorabitur quemcumque voluerit
rex honorare . 10 Dixitque ei rex: Festina et, sumpta stola et
equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii;
cave, ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas . 11 Tulit
itaque Aman stolam et equum; indutumque Mardochaeum et impositum equo
praecedebat in platea civitatis atque clamabat: Hoc honore condignus est
quemcumque rex voluerit honorare . 12 Reversusque est Mardochaeus ad
ianuam palatii; et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto
capite. 13 Narravitque Zares uxori suae et amicis omnia, quae
evenissent sibi; cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et
uxor eius: Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere
coepisti, non poteris praevalere contra eum, sed cades in conspectu eius
. 14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis et cito eum ad
convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
7 1 Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina. 2
Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: Quae est
petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam
regni mei partem petieris, impetrabis . 3 Ad quem illa respondit:
Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi
animam meam, pro qua rogo, et populum meum, pro quo obsecro. 4 Traditi
enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus.
Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio
haec non esset digna conturbare regem . 5 Respondensque rex Asuerus
ait: Quis est iste et ubi est, ut haec audeat facere? . 6 Dixit
Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman . Quod ille
audiens ilico obstupuit coram rege ac regina. 7 Rex autem surrexit
iratus et de loco convivii intravit in hortum palatii. Aman quoque
surrexit, ut rogaret Esther reginam pro anima sua; intellexit enim a rege
sibi decretum esse malum. 8 Qui cum reversus esset de horto et
intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo
iacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in
domo mea? . Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt
faciem eius. 9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in
ministerio regis: En etiam lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui
locutus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitudinis
quinquaginta cubitos . Cui dixit rex: Appendite eum in eo . 10
Suspensus est itaque Aman in patibulo, quod paraverat Mardochaeo; et regis
ira quievit.
8 1 Die illo dedit rex Asuerus Esther reginae domum Aman
adversarii Iudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis;
confessa est enim ei Esther quid esset sibi. 2 Tulitque rex anulum
suum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit Mardochaeo; Esther autem
constituit Mardochaeum super domum Aman. 3 Et adiecit Esther loqui
coram rege et procidit ad pedes eius flevitque et locuta ad eum oravit, ut
malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat
contra Iudaeos, iuberet irritas fieri. 4 At ille ex more sceptrum
aureum protendit manu; illaque consurgens stetit ante eum 5 et ait:
Si placet regi, et si inveni gratiam coram eo, et deprecatio mea non ei
videtur esse contraria, et accepta sum in oculis eius, obsecro, ut novis
epistulis veteres litterae Aman filii Amadathi, Agagitae, insidiatoris et
hostis Iudaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire
praeceperat, corrigantur. 6 Quomodo enim potero sustinere malum, quod
passurus est populus meus, et interitum cognationis meae? . 7
Responditque rex Asuerus Esther reginae et Mardochaeo Iudaeo: Domum Aman
concessi Esther et ipsum iussi appendi in patibulo, quia ausus est manum
in Iudaeos mittere. 8 Scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet, ex
regis nomine, signantes litteras anulo meo, quia epistulae ex regis nomine
scriptae et illius anulo signatae non possunt immutari . 9 Accitisque
scribis regis erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Sivan,
vicesima et tertia illius die scriptae sunt epistulae, ut Mardochaeus
voluerat, ad Iudaeos et ad satrapas procuratoresque et principes, qui
centum viginti septem provinciis ab India usque ad Aethiopiam
praesidebant, provinciae atque provinciae, populo et populo, iuxta linguas
et litteras suas, et Iudaeis iuxta linguam et litteras suas. 10
Ipsaeque epistulae, quae ex regis nomine mittebantur, anulo ipsius
obsignatae sunt et missae per veredarios electis equis regiis
discurrentes. 11 Quibus permisit rex Iudaeis in singulis civitatibus,
ut in unum congregarentur et starent pro animabus suis et omnes inimicos
suos cum coniugibus ac liberis interficerent atque delerent et spolia
eorum diriperent; 12 et constituta est per omnes provincias una
ultionis dies, id est tertia decima mensis duodecimi, qui vocatur
Adar. 12a Quomodo praecepit eis uti suis legibus in omni civitate et
auxiliari illis et uti inimicis et adversariis ipsorum, sicut vellent, in
uno die, 12b in omni regno Artaxerxis, quarta decima die duodecimi
mensis, id est Adar. 12c Hoc est exemplar epistulae: 12d Rex
magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum viginti septem
provinciarum satrapis ac omnibus, qui nostrae iussioni oboediunt, salutem
dicit. 12e Multi nimia bonitate principum et honore, qui in eos
collatus est, abusi sunt in superbiam; 12f et non solum subiectos
regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes in ipsos,
qui dederunt, moliuntur insidias. 12g Nec contenti sunt gratiarum
actionem ex hominibus auferre, sed etiam vaniloquiis eorum, qui bono
imperiti sunt inflati, Dei quoque cuncta cernentis et malum odientis
arbitrantur se posse fugere sententiam. 12h Saepe autem et multi in
potestate constituti, amicorum, quibus credita erant officia consilio,
participes facti sunt effusionis sanguinis innocentis et implicati
calamitatibus insanabilibus, 12i cum isti perversis et mendacibus
cuniculis deciperent sinceram principum benignitatem. 12k Quae res non
tam ex veteribus probatur historiis quam ex his, quae in promptu sunt,
intuentibus, quae pestilentia indigne dominantium perpetrata sunt. 12l
Unde in posterum providendum est paci omnium provinciarum. 12m Si
diversa iubeamus, quae sub oculis veniunt, discernimus semper cum
clementissima attentione. 12n Aman enim filius Amadathi, Macedo,
alienusque a Persarum sanguine et a pietate nostra multum distans, a nobis
hospitio susceptus est. 12o Et tantam in se expertus humanitatem, quam
erga omnem gentem habemus, ut pater noster publice vocaretur et adoraretur
ab omnibus post regem semper secundus. 12p Qui in tantum arrogantiae
tumorem sublatus est, ut regno nos privare niteretur et spiritu. 12q
Nam nostrum servatorem et permanentem benefactorem Mardochaeum et
irreprehensibilem consortem regni nostri Esther cum omni gente ipsorum
tortuosis quibusdam atque fallacibus machinis expetivit in mortem; 12r
hoc cogitans, ut, illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini et
regnum Persarum transferret in Macedonas. 12s Nos autem a pessimo
mortalium Iudaeos neci destinatos in nulla penitus culpa repperimus; sed e
contrario iustissimis utentes legibus 12t et filios altissimi et
maximi semperque viventis Dei, cuius beneficio et nobis et patribus
nostris regnum est optima dispositione directum. 12u Bene igitur
facietis non utentes litteris, quas Aman filius Amadathi direxerat.
12v Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est Susan, ipse, qui
machinatus est cum omni cognatione sua, pendet in patibulo, Deo, qui
gubernat omnia, celeriter ei reddente quod meruit. 12x Exemplar autem
huius edicti, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat
Iudaeis uti legibus suis. 12y Quibus debetis esse adminiculo, ut
contra eos, qui in tempore tribulationis eos aggrediuntur, se possint
defendere quarta decima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar. 12z
Hanc enim diem omnipotens Deus destinatam in interitum electi generis eis
vertit in gaudium. 12aa Unde et vos inter sollemnes vestros dies hanc
habetote diem insignem et celebrate eam cum omni laetitia, 12bb ut
nunc et in posterum illa nobis et benevolis Persis sit salus, illis autem,
qui nobis insidiantur, memoria perditionis. 12cc Omnis autem civitas et
provincia, quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps, gladio et
igne in ira pereat; et sic deleatur, ut non solum hominibus invia, sed
etiam bestiis et volatilibus in sempiternum abominabilis relinquatur.
Valete . 13 Exemplar epistulae in forma legis in omnibus provinciis
promulgandum erat, ut omnibus populis notum fieret paratos esse Iudaeos in
diem illam ad capiendam vindictam de hostibus suis. 14 Egressique sunt
veredarii celeres nuntios perferentes, et edictum regis pependit in
Susan. 15 Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens
fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et albis, coronam magnam
auream portans in capite et amictus pallio serico atque purpureo; omnisque
civitas exsultavit atque laetata est. 16 Iudaeis autem nova lux oriri
visa est, gaudium, honor et tripudium. 17 Apud omnes populos, urbes
atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, Iudaeis fuit
exsultatio, epulae atque convivia et festus dies, in tantum ut plures
alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniis iungerentur;
grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat.
9 1 Igitur duodecimi mensis id est Adar tertia decima die,
quando verbum et edictum regis explendum erat, et hostes Iudaeorum
sperabant quod dominarentur ipsis, versa vice Iudaei superaverunt
adversarios suos. 2 Congregatique sunt per singulas civitates, ut
extenderent manum contra inimicos et persecutores suos; nullusque ausus
est resistere, eo quod omnes populos invaserat formido eorum. 3 Nam et
omnes provinciarum principes et satrapae et procuratores omnisque
dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat, sustinebant Iudaeos
timore Mardochaei, 4 quem principem esse palatii et plurimum posse
cognoverant; fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum
ora volitabat. 5 Itaque percusserunt Iudaei omnes inimicos suos plaga
gladii et necis et interitus, reddentes eis, quod sibi paraverant facere.
6 In Susan quingentos viros interfecerunt, extra decem filios Aman
Agagitae hostis Iudaeorum, quorum ista sunt nomina: 7 Pharsandatha et
Delphon et Esphatha 8 et Phoratha et Adalia et Aridatha 9 et
Phermesta et Arisai et Aridai et Iezatha. 10 Quos cum occidissent,
praedas de substantiis eorum tangere noluerunt. 11 Statimque numerus
eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est. 12 Qui dixit
reginae: In urbe Susan interfecerunt et deleverunt Iudaei quingentos
viros et decem filios Aman. Quantam putas eos exercuisse caedem in
universis provinciis? Quid ultra postulas et quid vis, ut fieri iubeam?
. 13 Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Iudaeis, qui
in Susan sunt, ut sicut hodie fecerunt, sic et cras faciant, et decem
filii Aman in patibulo suspendantur . 14 Praecepitque rex, ut ita
fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi
sunt. 15 Congregatis igitur Iudaeis, qui in Susan erant, quarta decima
die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri, nec eorum ab
illis direpta substantia est. 16 Reliqui autem Iudaei per omnes
provincias, quae dicioni regis subiacebant, congregati pro animabus suis
steterunt, ut requiescerent ab hostibus, ac interfecerunt de
persecutoribus suis septuaginta quinque milia, sed nullus de substantiis
eorum quidquam contigit. 17 Dies autem tertius decimus mensis Adar,
dies apud omnes interfectionis fuit, et quarta decima die requieverunt.
Quem constituerunt esse diem epularum et laetitiae. 18 At hi, qui in
urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quarto decimo die eiusdem
mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem die requieverunt; et
idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae.
19 Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur,
quartum decimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut
exsultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum. Illi autem, qui in
urbibus habitant, agunt etiam quintum decimum diem mensis Adar cum gaudio
et convivio et ut diem festum, in quo mittunt sibi mutuo partes
epularum. 19a Et satrapae provinciarum et principes et scribae regis
honorificabant Deum, quia timor Mardochaei eos invaserat. Factum erat
enim, ut praeceptum regis in toto regno nominaretur. 20 Scripsit itaque
Mardochaeus omnia haec et litteris comprehensa misit ad omnes Iudaeos, qui
in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis quam procul,
21 ut quartam decimam et quintam decimam diem mensis Adar pro festis
susciperent et, revertente semper anno, sollemni honore celebrarent 22
secundum dies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem,
qui de luctu atque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus
est, essentque istae dies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi
invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur. 23
Susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta, quae eo tempore facere
coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat. 24 Aman
enim filius Amadathi stirpis Agag, adversarius omnium Iudaeorum, cogitavit
contra eos malum, ut deleret illos, et misit Phur, id est sortem, ut eos
conturbaret atque deleret. 25 Sed postquam ingressa est Esther ad
regem, mandavit ille simul cum litteris, ut malum, quod iste contra
Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caput eius, et suspenderentur ipse et
filii eius in patibulo. 26 Atque ex illo tempore dies isti appellati
sunt Phurim propter nomen Phur. Propter cuncta illa, quae in hac epistula
continentur, 27 et propter ea, quae de his viderant et quae eis
acciderant, statuerunt et in sollemnem ritum numquam mutandum susceperunt
Iudaei super se et semen suum et super cunctos, qui religioni eorum
voluerint copulari, ut duos hos dies secundum praeceptum et tempus eorum
singulis annis celebrarent. 28 Isti dies memorarentur et celebrarentur
per singulas generationes in singulis cognationibus, provinciis et
civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua dies Phurim non observarentur
a Iudaeis et ab eorum progenie. 29 Scripseruntque Esther regina filia
Abihail et Mardochaeus Iudaeus omni studio ad confirmandam hanc secundam
epistulam Phurim. 30 Et miserunt ad omnes Iudaeos, qui in centum
viginti septem provinciis regis Asueri versabantur, verba pacis et
veritatis, 31 statuentes dies Phurim pro temporibus suis, sicut
constituerant Mardochaeus et Esther, et sicut illi statuerant pro seipsis
et pro semine suo, praecepta ieiuniorum et clamorum. 32 Et mandatum
Esther confirmavit praecepta Phurim et scriptum est in
libro.
10 1 Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tribu tum.
2 Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua
exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque
Persarum, 3 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege
Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum,
quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui
pertinerent. 3a Dixitque Mardochaeus ad omnes: A Deo facta sunt ista!
. 3b Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem
significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. 3c Quod parvus fons
crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est
Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; 3d duo autem
dracones, ego sum et Aman; 3e gentes, quae convenerant, hi sunt, qui
conati sunt delere nomen Iudaeorum; 3f gens autem mea, id est Israel,
sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum
suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque
portenta, quae non sunt facta inter gentes. 3g Et duas sortes esse
praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. 3h Venitque
utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis
gentibus. 3i Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit
hereditatem suam. 3k Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta
decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et
hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in
populo Israel . |